# Confessio Augustana art17

Melanchthon, Confessio Augustana, art17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art17

[1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum, [2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia, [3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur. [4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse. [5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.

---

Melanchthon, Confessio Augustana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/conf.html.
