Latin · ~7 min
art20.25 to art20.39
Melanchthon, Confessio Augustana art20.25-39
Not analysed yet
[25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant. [26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes. [27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. [28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. [29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint. [30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae voluntatis et iustae actionis genitrix est. [31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo. [32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera; [33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus. [34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat. [35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus. [36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere. [37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis. [38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum abest fides et fiducia erga Deum. [39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh. 15,5.