# Confessio Augustana art28.13-28

Melanchthon, Confessio Augustana, art28.13 to art28.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/confessio-augustana/art28.13

[13] Non irrumpat in alienum officium, non transferat regna mundi, non abroget leges magistratuum, non tollat legitimam obedientiam, non impediat iudicia de ullis civilibus ordinationibus aut contractibus, non praescribat leges magistratibus de forma reipublicae; [14] sicut dicit Christus Ioh. 18, 36: Regnum meum non est de hoc mundo. [15] Item Luc. 12, 14: Quis constituit me iudicem aut divisorem super vos? [16] Et Paulus ait Phil. 3, 2: Nostra politia in coelis est. [17] 2 cor. 10, 4: Arma militiae nostrae non sunt carnalis, sed potentia Deo ad destruendas cogitationes etc. [18] Ad hunc modum discernunt nostri utriusque potestatis officia, et iubent utramque honore afficere et agnoscere, utramque Dei donum et beneficium esse. [19] Si quam habent episcopi potestatem gladii, hanc non habent episcopi ex mandato evangelii, sed iure humano, donatam a regibus et imperatoribus ad administrationem civilem suorum bonorum. Haec interim alia functio est quam ministerium evangelii. [20] Quum igitur de iurisdictione episcoporum quaeritur, discernit debet imperium ab ecclesiastica iurisdictione. [21] Porro secundum evangelium seu, ut loquuntur, de iure divino nulla iurisdictio competit episcopis ut episcopis, hoc est, his, quibus est commissum ministerium Verbi et sacramentorum, nisi remitere peccata, item cognoscere doctrinam et doctrinam ab evangelio dissentientem reiicere et impios, quorum nota est impietas, excludere a communione ecclesiae sine vi humana, sed Verbo. [22] Hic necessario et de iure divino debent eis ecclesiae praestare obedientiam, iuxta illud Luc. 10, 16: Qui vos audit, me audit. [23] Verum quum aliquid contra evangelium docent aut statuunt, tunc habent ecclesiae mandatum Dei, quod obedientiam prohibet, Matth. 7, 15: Cavete a pseudoprophetis! [24] Gal. 1, 8: Si angelius de coelo aliud evangelium evangeliza- verit, anathema sit! [25] 2 Cor. 13, 8: Non possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate. [26] Item: Data est nobis potestas ad aedificationem, non ad destructionem. [27] Sic et canones praecipiunt, 2, 1. 7, cap. Sacerdotes, et cap. Oves. [28] Et Augustinus contra Petiliani epistolam inquit: Nec catholicis episcopis consentiendum est, sicubi forte falluntur, aut contra canonicas Dei Scripturas aliquid sentiunt.

---

Melanchthon, Confessio Augustana. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/conf.html.
