Latin · ~8 min
art28.40 to art28.50
Melanchthon, Confessio Augustana art28.40-50
Not analysed yet
[40] Sic enim scribunt quidam, et videntur pontifices aliqua ex parte exemplo legis mosaicae decepti esse. [41] Hinc sunt illa onera, quod peccatum mortale sit etiam sine offensione aliorum in feriis laborare manibus, quod sit peccatum mortale omittere horas canonicas, quod certi cibi polluant conscientiam, quod ieiunia sint opera placantia Deum, quod peccatum in casu reservato non possit remitti, nisi accesserit auctoritas reservantis; quum quidem ipsi canones non de reservatione culpae, sed de reservatione poenae ecclesiasticae loquantur. [42] Unde habent ius episcopi has traditiones imponendi ecclesiis ad illaqueandas conscientias, quum Petrus vetet Act. 15, 10 imponere iugum discipulis, quum Paulus dicat 2 Cor. 13, 10, potestatem ipsis datam esse ad aedificatione, non ad destructionem. Cur igitur augent peccata per has traditiones? [43] Verum exstant clare testimonia, quae prohibent condere tales traditiones ad promerendam gratiam, aut tamquam necessarias ad salutem. [44] Paulus Col. 2, 16. 20: Nemo vos iudicet in cibo, potu, parte diei festi, novilunio aut sabbatis. [45] Item: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quare tamquam viventes in mundo decreta facitis: Non attingas, non gustes, non contrectes? Quae omnia pereunt usu et sunt mandata et doctrinae hominum, quae habent speciem sapientiae. [46] Item ad Titum 1, 14, aperte prohibet traditiones: Non attendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum, aversantium veritatem. [47] Et Christus Matth. 15, 14. 13 inquit de his, qui exigunt traditiones: Sinite illos; caeci sunt et duces caecorum; [48] et improbas tales cultus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. [49] Si ius habent episcopi, onerandi ecclesias infinitis traditionibus et illaqueandi conscientias, cur toties prohibet Scriptura condere et audire traditiones? Cur vocat eas doctrinas daemoniorum, 1 Tim. 4, 1? Num frustra haec praemonuit Spiritus Sanctus. [50] Relinquitur igitur, quum ordinationes, institutae tamquam necessariae aut cum opinione promerendae gratiae, pugnent cum evangelio, quod non liceat ullis episcopis tales cultus instituere aut exigere.