# De Laude Vitae Scholasticae Oratio 1.1-8

Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio, 1.1 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/de-laude-vitae-scholasticae-oratio/1.1

Duae res sunt, quibus nihil melius ac divinius habet humana natura, videlicet veritas et iustitia. Harum inquisitio et explicatio commendata est scholis. Nec vero obscurum est, veritatis et iustitiae cognitionem maxime necessariam esse ad bene vivendum et utilitates ad vitam maximas affere. Non enim sine doctrina religiones coli, non leges condi aut retineri possunt. Quanto praesidio destituta esset vita, si medicinam nemo disceret aut doceret? Quantis ornamentis carendum esset, si nemo disceret mathemata, si nulla temporum discrimina tenerentur, si res veteres et historiae mandatae litteris ignotae essent? Horum commodorum magnitudo vobis quidem, qui in his studiis versamini, nota est. Quare facile iudicabitis partem reipublicae necessariam esse scholas et quidem praecipuas utilitates inde ad communem vitam pervenire. Quis enim non videt religionibus, legibus et litteris, in vita magis opus esse, quam fabris aut cerdonibus? Sed illud disputant quidam, ecclesias, aulam, forum, sedes esse veritatis et iustitiae, magis quam scholas. Vocant scholasticam vitam umbratilem, quod ibi in otio ingenia exerceantur, illic aiunt, veritatem et iustitiam in acie versari. Moderati animi est et bene instituti, reverenter sentire de ecclesiis, de aulis et foro. Ac debent quidem in illis locis regnare veritas et iustitia. Sed constat ex scholis in illa loca haec ornamenta afferri. Qualis enim esset doctrina in templis, si in scholis res non essent agitatae et illustratae? Qualis esset aulicorum consiliorum et fori barbaries, si non extaret quaedam erudita iuris doctrina? Deinde hoc interest, de omnibus magnis rebus scholae consuluntur, scholae pronuntiant, non episcopi, aut aulici, aut causidici. postremo in scholis est simplex studium rerum inquirendarum et patefaciendarum. In ecclesiis multa in popularibus contionibus dicuntur improprie, multa etiam quia populus non potest assequi, praetereuntur. Iam in aulis et foro horribile est dictu, quantum sit sophistices. Itaque saepe mihi venit in mentem veteris fabulae de Astrea, quam ferunt pulsam civitatibus, postea in rure diu solitam agricolis contionari. Ita mihi videtur propemodum pulsa ex aulis, ex foro, ex templis et aliis hominum coetibus Astrea, hoc est, veritatis et iustitiae doctrina, adhuc haerere in scholis.

---

Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/laude.html.
