# De Laude Vitae Scholasticae Oratio 1.9-12

Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio, 1.9 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/de-laude-vitae-scholasticae-oratio/1.9

Quare cum minus sit sophistices in scholis, quam alibi, cum bonis unum hoc sit studium eruendae veritatis, summa laus esse debebit vitae scholasticae, quae quidem imago quaedam est illius beatissimi status, in quo aurea illa aetate vivebant homines, si qua fuit, aut certe victuri erant, si fuisset illa aurea aetas, si natura hominum fuisset immunis a peccati labe et a morte. Quid enim tunc fuisset vita hominum, nisi iucundissima quaedam schola, in qua seniores et praestantiores de rebus divinis, de natura rerum, de immortalitate humanorum animorum, de coelestibus motibus, de omnibus vitae officiis docuissent reliquos? In hac philosophia et huiusmodi disputationibus tempus omne consumpsissent seniores et iuniores. Nec aliam vitam fuisse Adae et similium principum virorum iudico. Huius beatissimi status imago est vita scholastica. Dixi brevissime de necessitate et de utilitatibus, addam etiam de sanctitate huius vitae. Nullum Deo gratius est officium, quam veritatis et iustitiae studium et propagatio. Nam haec sunt praecipua Dei dona, in quibus Dei praesentia maxime cerni potest. Haec Deus praecipue conservari postulat, imo ad hunc finem praecipue conditi sunt homines, ut alii alios doceant de Deo et aliis rebus bonis. Ad hanc utilitatem addita est divinitus humano generi sermonis communicatio. Quare non dubium est, quin hoc vitae genus, quod in docendo et discendo versatur, Deo gratissimum sit, et hoc nomine antecellant scholae templis et aulis, quia maius est studium veritatis in scholis. Quare si quis sanctum vitae institutum quaerit, non abdat se in solitudines, non putet aliud esse sacratius vitae genus, sed in his discentium conventibus maneat, hic conetur bene mereri de genere humano, doceat alios, et sciat hoc officium prodesse ad conservationem et propagationem optimarum rerum, erudiat ambigentes conscientias, respondeat de iure, deque omnibus vitae officiis, inquirat rerum naturam, morborum remedia, causas mutationum in natura, motus et effectus coelestes, praeparet iuventutem ad maiores artes, enarret historias, mandet litteris res gestas, illustret artes.

---

Melanchthon, De Laude Vitae Scholasticae Oratio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/melanchthon/laude.html.
