Latin · ~3 min
1.8 to 1.12
Melanchthon, De Obitu Martini Lutheri 1.8-12
Not analysed yet
His precibus aliquoties ingeminatis a Deo in aeternam scholam et in aeterna gaudia evocatus est, in qua fruitur consuetudine patris, filii, spiritus sancti, omnium prophetarum et apostolorum. Ah, obiit auriga et currus Israel, qui rexit ecclesiam in hac ultima senecta mundi! Neque enim humana sagacitate deprehensa est doctrina de remissione peccatorum et de fiducia filii Dei, sed a Deo per hunc virum patefacta, quem etiam a Deo excitatum vidimus fuisse. Amemus igitur huius viri memoriam et genus doctrinae ab ipso traditum et simus modestiores, et consideremus ingentes calamitates et mutationes magnas, quae hunc casum sunt secuturae. Te, fili Dei, crucifixe pro nobis et resuscitate Emmanuel, oro, ut ecclesiam tuam regas, serves et defendas! Amen!