Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., IMAGO ECCLESIAE, Exodi 33. Moses stans in Caverna rupis, ac videns tergum Dei
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Insita sunt animis nostris ab origine prima
Notitiae auctoris semina vera Dei:
Impositum ut nobis Dominum sciremus, et eius
Immotae legi subdita vita foret:
Heu cur has flammas, divinae exstinguere lucis
Tam multi obliti seque Deumque solent:
Iustaque legitimae conturbant foedera vitae,
Contemptoque ruunt in scelus omne Deo.
Sed paucos tamen haec accensa in pectore flamma
Permovet, ut vitae munera iusta colant.
His novisse Deum propius, coramque, videre,
Quantum concedet, maximus ardor inest.
Ergo etiam Moses vultus in lumine claro
Monstratos Domini cernere posse rogat.
Sed docet et Mosen et nos, totumque piorum
Agmen, ubi agnosci, se Deus ipse velit.
Non haec pigra hominum concreta ex pulvere moles,
Insuper et vitiis squalida facta suis,
Sustinuisse potest divini incendia vultus,
Cum sordes nostras Iudicis ira videt.
Ergo iubet Mosen sublimi insistere rupi,
Illius et latebris se tenuisse cavis.
Hac ego praeteriens, inquit, dabo terga videnda,
Sic ut et interea te mea dextra tegat.
Nos quoque in immota docuit consistere rupe,
Amplecti Gnatum dum iubet ipse suum.
Et latebrae nobis subeundae Ecclesia sola est,
In qua Evangelii dogmata pura sonant.
Namque Deus transit per Mundi saecula cuncta,
Ut coetus aliquos iungat et ipse sibi.
Nec genus humanum quod imago debuit esse
Auctorem referens, omne perire sinit.
Quosque sibi adiunxit, locat uno in vertice cunctos,
Nemo illum ex alia cernere sede potest.
Hi vocem agnoscunt, et facta ingentia dextrae,
Praesentemque vident semper adesse Deum.
Exspectantque olim venturae gaudia vitae,
Et bona quae nullo sunt peritura die.
Tunc nec erunt discedentis vestigia tantum,
Nec tantum longe terga videnda Dei:
Sed fulgore novo propius spectabimus ora,
Colloquio dabitur perpetuoque frui.
Arcanas causas inspecto fonte sciemus,
Et gratae mentes munera tanta canent.
Interea bellis lacerantur regna, suasque
In poenas fato mundus ubique ruit.
Ac velut aggestis Titanas montibus ausos,
Ad sublimem arcton scandere fama refert,
Conatosque astris extinctis, omnia rursus
In vetus et caecum vertere mixta chaos:
Turcica sic rabies passim sese impia iactat:
Adversus gnatum bella movere Dei.
Denique cum variis quatiatur motibus Orbis,
Exercent Christi multa pericla gregem,
Sed tamen hos inter terrores, fataque mundi
Dextri pios coetus protegit ipsa Dei.