# Epigrammatum libri sex 1.3

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., DE VAGIENTE ECCLESIA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.3

Aeterni de mente patris sapientia nata,
In qua Mundi operum fulsit idea novi:
Et quae distinxit pulcherrima corpora rerum,
Et iussit formas singula habere suas:
Haec eadem in parvis vagit sapientiae cunis,
Naturae nostrae membra tenella gerens.
Sic quamquam infundit se nostra in pectora, nobis
Nondum se totam cernere posse dedit.
Ut tamen in nobis sint tantae exordia lucis:
Tamquam vagitus dogmata prima sonat.
Non spernis, quamquam infirmos, si debita credant
Te … pro nobis Christe dedisse patri.
Ah precor infirmis adsis ut mentibus, atque
Doctrinae foveas semina sparsa tua.
Dum tua se totam pandet sapientia nobis,
Atque patrem clara luce videre dabit.
Quando mortali solventur carcere mentes,
Et duce te coeli culmina celsa petent.
Christe tuo exulibus patriam tu sanguine reddis,
Nulla venit nobis Te nisi dante salus.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
