Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., DE NAVI CHRISTI, Quae est Ecclesia Dei.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
Auricomum vellus postquam transvexit Iason
In patriam, sperans debita regna sibi,
Oppressit Dominum navis de culmine lapsa,
Sed qua defessus iam cubat ipse domi.
Non te Christe tamen tua, quam regis, opprimet
Quamvis et rimis est lacerata suis. (Argo
Tum quoque cum fluctus ciet imo ex gurgite Orion,
Et rapidi venti praelia saeva movent.
Quassatam medio in Pelago tua dextera servat,
Et vere es Nautis ancora sacra tuis.
O viva effigies aeterni, luxque parentis,
Defendas coetus optime Christe tuos:
Qui tua non ficta discunt oracula mente,
Atque tuo poscunt Numine semper opem.