# Epigrammatum libri sex 1.7

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM LIBER PRIMUS., DE CANTIONE ANGELORUM. Gloria in excelsis Deo et ceteraAnno 1539.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/1.7

Quare ad pastores primum vox nuntia venit,
Angelicus summa quam tulit arce chorus?
Nempe ut praecipue pastores carminis huius
Gentibus auctores esse ducesque velint.
Ut summo patri veri reddantur honores,
Et toto fiat notus in orbe Deus.
Ac late in mundo spargantur munera Christi,
Quae sunt placati pignora certa patris.
Et curent, ut sit pacata Ecclesia Christi,
Concordique regant ore, fideque gregem.
Sit procul a Christi discordia saeva ministris,
Namque Deus poterit, non nisi pace coli.
Nulla lues ovibus tantum, non ulla venena,
Quantum pastorum dissidia ipsa nocent.
At generi humano tunc aurea vivitur aetas,
Tunc animi capiunt gaudia vera pii.
Cum summi patris est vere patefacta voluntas,
Et cum nos curae novimus esse Deo.
Cumque una Christum tranquilla Ecclesia voce
Concinit, et studio laudat ubique pari.
Haec praecepta canit coetus pastoribus ille,
Officii memores et iubet esse sui.
Quod quicumque facit, bona vera et maxima cunctis
Affert, quaeque aetas nulla abolere potest.
Et quoniam angelicum mortalibus incohat hymnum,
In terris vere est Angelus ipse Dei.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
