Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., De consideratione humani corporis.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Non casu volucres Atomi sine mente ruentes
Hanc mundi formam progenuere novam:
Formatrix sed mens sapiens ac optima mundi est,
Consilio servans condita cuncta suo.
Quae clara impressit passim vestigia rebus,
Conditor agnosci possit ut inde Deus.
Nosse vias numerorum ac ordinis, atque tenere
Immotum recti iudicium, atque mali:
Non haec ex caecis atomis sapientia venit,
Verum est naturae prospicientis opus.
Sic etiam positus caeli, terraeque perennes,
Quodque trahunt certae sidera cuncta vices:
Testantur vere Numen sapiensque bonumque
Esse, quod has leges condidit, atque regit.
Sic non humano concreta in corpore membra
Sponte sua, et casu nata sine arte putes.
Singula consulto certos distinxit ad usus,
Cum templum vellet nos Deus esse sibi.
Divina in cerebro radios sapientia spargit,
Cum Verbo mentes, luce suaque regit.
At cor iustitiae domus est, sentitque dolores,
Cum punit sontes vindicis ira Dei.
Afflatuque Dei purgatum gaudia sentit,
Et vita fruitur non pereunte Dei.
Formatum ad tantos corpus cum videris usus,
Factorem agnoscas et venerere Deum.
Ipsius et templum non labes ulla profanet,
Pollutum abiciat ne gravis ira Dei.