Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., CARMEN AD RECTOREM et professores inclutae urbis Marpurgensis, scriptum in
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Cum redit Assyriis Isaaci gnatus ab oris,
Uxores secum filiolosque trahens.
Nec tantum ignotas gentes, et barbara corda,
Verum etiam socerum, fratris et arma tenet:
Hunc …gnate Dei tua dextera texit, opemque
Luctanti, ut claudus vinceret ipse, tulit,
Sic iter ingressus nos ad certamina saeva,
Plena futura odii, plena futura doli:
Protege Gnate Dei, nos consilioque guberna,
Hostilis rabies ne nocuisse queat.
Ut vero Isacidae concessit Amygdalus umbram,
Urbis et exiguae ius dedit hospitii:
Sic nos excipiat fessos Academia vestra,
Quae candore suo vincit Amygdalium.
Non fertur casu natura sine ordine, sed mens
Formatrix rebus signaque vimque dedit.
Fructus Amygdalinus foris est lanugine cinctus,
Durae magis sub qua lignea claustra manent.
Nucleus in medio suavis latet atque salubris,
Qui cibus est nobis et medicina simul.
Prima aetas molli doctrinae voce regenda est,
Iucundisque typis, ista putamen erunt.
Durior hinc custos lex est, sontesque trucidat,
Ac omnes homines iudicat esse reos.
Sed trepidis Evangelii vox grata medetur,
Haec sunt Isacidae significata seni.
Ergo scholae similis credatur Amygdalus esse,
In qua doctrinae vox sonat una Dei.
Congruit hoc etiam vulpes quod Amygdalae amarae,
Gustatae subita morte necare solent.
Sic Schola flexiloquos exstinguit casta Sophistas,
Ars quibus Archilochi vulpis et acta placent.
Vestra igitur cum sit custos Academia veri,
Quaerimus hic umbras nos quoque Amygdalinas.
Sed iure hospitii date Xenia mitia vina,
Sintque unum in vero pectora nostra Deo.