Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., EPIGRAMMA QUO CONTRA Papalia monstra commendatur coniugium pium.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.14
Unproofread scanNot analysed yet
Quicumque insano temnit connubia fastu,
Coniugii auctori displicet ille Deo.
Namque adeo infectus primaevae crimine culpae,
Dum vitae affectat non nisi suave genus:
Non videt esse Dei munus quod sanciit ipse,
Sancitumque sua pro bonitate iuvat.
Sed natus vitiis vivit, vitiisque senescit,
Invenit in vitiis et sua fata suis.
I nunc et mundo vitam mentire pudicam,
I nunc cum monachis impie Papa tuis.
Ite quibus sordent civilis munia vitae,
Quae parit a magno consita planta Deo.
Ite quibus sordent tenerae Davidis olivae,
E quibus humanum prodiit omne genus.
E quibus Imperia, et leges nascuntur, et urbes,
Longinqua celebrent ut pietate Deum.
Dum loquor exitium felix tibi nuntiat omen,
I nunc cum monachis impie Papa tuis.