# Epigrammatum libri sex 2.14

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., EPIGRAMMA QUO CONTRA Papalia monstra commendatur coniugium pium.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.14

Quicumque insano temnit connubia fastu,
Coniugii auctori displicet ille Deo.
Namque adeo infectus primaevae crimine culpae,
Dum vitae affectat non nisi suave genus:
Non videt esse Dei munus quod sanciit ipse,
Sancitumque sua pro bonitate iuvat.
Sed natus vitiis vivit, vitiisque senescit,
Invenit in vitiis et sua fata suis.
I nunc et mundo vitam mentire pudicam,
I nunc cum monachis impie Papa tuis.
Ite quibus sordent civilis munia vitae,
Quae parit a magno consita planta Deo.
Ite quibus sordent tenerae Davidis olivae,
E quibus humanum prodiit omne genus.
E quibus Imperia, et leges nascuntur, et urbes,
Longinqua celebrent ut pietate Deum.
Dum loquor exitium felix tibi nuntiat omen,
I nunc cum monachis impie Papa tuis.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
