# Epigrammatum libri sex 2.16

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., DE TABULIS Geographicus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.16

Esse Deum, ostendit mundi pulcherrimus ordo,
Et distincta locis corpora prima suis.
In medio terra est sedes animantibus apta,
Orbis quam circum lucidus astra vehit.
Sunt quibus arte viae factae, metaeque perennes,
Nec casu ex atomis omnia nata putes.
Aspicias igitur terras, ac astra, sciasque
Esse Deum, cuius nos quoque cura sumus.
Et videas ubi non dubiis oracula signis,
Et leges dederit conditor ipse suas.
Quoque loco fuerint Christi vestigia certa,
Qui … est natus de genitore Deo.
Et spectes fuerint ubi primum maxima Regna,
Lapsa aliis populis cur dederitque Deus.
Has igitur tabulas Regionum cernere prodest,
Quae spectatorem talia multa monent.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
