Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., IN ETHICA.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
Non casu volucres atomi sine mente ruentes,
Hanc mundi formam progenuere novam.
Formatrix sed mens sapiens, bona, libera, castae,
Omnia miranda condidit arte, Deus.
Utque homines essent divinae mentis imago,
Attribuit radios lucis habere suae,
Notitias, quales divino in pectore lucent,
Addidit et legi congrua corda suae,
Eheu dissidium sed nostro crimine venit,
Utuntur flammis iam mala corda vagis.
Notitiae mansere tamen, legesque severae,
Recte factorum regula ut esse queant.
Et ne ceu pecudum sit vita sine ordine nostra,
His externa Deus vult modo membra regi.
Ut quamquam iratus gladium stringebat Achilles,
Ipse tamen reprimit cum ratione manus.
Ex his notitiis divinis haec quoque fluxit
Doctrina, est ista quae recitata libro.
In quo virtutum prodest simulacra videre,
Qualia mens hominis pingere docta potest,
Sed Sol iustitiae radios in pectora spargens,
Christus et assimilans nos sibi luce sua.
Virtutem accendit meliorem, nescia mortis,
Quae vivit flatu non moriente Dei.
His igitur scriptis doctrinam adiungito Christi,
Ut vivens in te sit …ipse Dei.