# Epigrammatum libri sex 2.25

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., IN Wintoniensem defensorem coelibatus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.25

Qui castitatem magnis laudibus vehis,
Contraque sanctum disputas connubium,
Tu quisquis ille caelibum admirator es,
Omitte iam tua cogitata callida
De coniugum ac de caelibum discrimine,
Et te, tuosque contuere caelibes,
Quae vestra vitae puritas sit istius.
Quod si impudicitiae omnibus plenam notis
Libidinumque spurcitati videris,
Fucis nefandas turpitudines novis
Ornare cesses. Falsa enim praeconia
Mores refutant et tui et gregalium.
Nam quid, Deus bone, tu, tuumque istud genus
Effeminatum, molle, quale erat Phrygum,
Idaea currum qui sequentes per iuga
Matris Deorum pulsitabant tympana,
De continentia, atque castis moribus
Speciosa verba sanctimoniae datis,
Non castitatem vos profecto quaeritis,
Sed huius ut sub dignitate et nomine
Impune libereque turpitudini,
Et serviatis moribus nequissimis.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
