Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., AD CLARISSIMUM VIRUM D. Doctorem Seldium, carmen consolatorium de obitu fratris
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.32
Unproofread scanNot analysed yet
Et dulce et firmum est fraterni foedus amoris,
Cordibus hanc …indidit ipse Deus.
Iure doles igitur tibi quod sit frater ademptus,
Dimidium fuerat pectoris ille tui.
Et tibi consilii specimen fideique probatum
Curarum dederat te modo parte levans.
Approbat hunc etiam pietas divina dolorem,
Sed tamen in moestis iussit adesse modum.
Non hominum casu volvuntur tempora vitae,
Arbiter est certo qui regit ista Deus.
Nec mentes hominum deleri morte putandum est
Quas afflat membris caelitus ipse Deus.
Ergo Deo vitam repetenti cedere iustum est,
Spesque novae vitae nunc tua damna levet:
O quam laeta dies hoc quae me carcere solvet,
Ut possim in clara luce videre Deum.
Esse tui ut socios luctus nos Selde videres,
Haec non fucato pectore scribo tibi.
Ac opto ut vitae tibi dux solacia praestet,
Aeterno natus de genitore ….
Voce sua coetus hominum qui colligit, ipsis
Ut vitae reddat gaudia perpetuae.