Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., DE NATALI DIE LUTHERI ad Iacobum Rungium Theologum Wormatiae, Anno 1557.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.34
Unproofread scanNot analysed yet
Natalis redit annuus LUTHERI,
Hoc in mense vetus tenente nomen
Orionis, eo quod hic in undas
Nunc mane insilit, hostis ut venena
Vitet cuspide scorpii minantis
Adversa regione caeli in ortu,
Et nimbos ciet horridosque ventos.
Ut vero senior docens Orion
De stellis populos simul monebat,
Quis nam lumina fecerit, viasque
Et motus regat arte sempiterna,
Saepe addens, Deus ille fecit idem
Humanum genus, e suaque luce
Infudit radios, suasque leges,
Quas servare iubet colique semper,
Poenisque opprimit impios furores.
Sic et de sapiente conditore
De Christoque… Dei parentis
Monstraret meliora cum Lutherus,
Hostes huic quoque Scorpii fuerunt,
Sed texit Deus utilem ministrum.
Idem nos faciat Deus ministros
Gratos, et simul ut tegat precemur.
Natali celebrentur ista luce
Dona ingentia, gratiaeque agantur
Aeternoque patri, patrisque gnato,
Et nobis eadem dari petamus.