Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., EPITAPHIUM SCRIPTUM illustrissimo Principi D. Iohanni I. Imperat. Electori, Duci
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quoque Saxoniae Iohannes inclute Princeps,
Non virtute minor cognite fratre tuo:
Eximia Christum pietate fideque colebas,
Vita piae mentis testis eratque tua.
Vindelicis coram tua Caesare nuper in oris
Asseruit Christi lingua professa fidem.
Notior ut fieret divini gloria verbi,
Temporibus fulsit quae rediviva tuis,
Utque Evangelii studium deponere velles,
Flectere non ullae te potuere minae.
Ista tui incendit constantia pectoris hostes,
Attulit et passim multa pericla tibi.
Sed te difficili protexit tempore Christus,
Et gratam pacem pro pietate dedit.
Ac tua saepe tamen moderatio profuit ingens,
Impia ne quisquam sumeret arma manu.
Hac longe superas aliorum laude triumphos.
Haec virtus magno principe digna fuit.
Ergo tuum a nullo nomen delebitur aevo,
Nec meriti laus est interitura tui.
Hic tua, dum Christus meliori corpora sorte
Restituet iustis, molliter ossa cubent.
Spiritus ac vivat, gratoque fruatur honore
Interea Christi conditus in gremio.