# Epigrammatum libri sex 2.45

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., ALIUD SCRIPTUM Clarissimo viro D. Hieronymo Schurff Doctori iuris.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.45

Doctor erat Iuris praestans Hieronymus arte,
Iustitia, ingenii viribus, atque fide.
Schurfiadum de stirpe satus, quae clara per Alpes
Helveticas, numerat saecula multa patrum.
Iura enarravit lustris bis quinque nec ullus
Ostendit fontes dexteritate pari.
Consiliis rexit fidis populosque ducesque,
Lumen enim Iuris temporis huius erat.
Hunc etiam sapiens Caesar dignatus honore est
Carolus, Imperii qui modo sceptra tenet.
Quaeque leget veniens aetas, monumenta reliquit,
Multorum studiis proderit iste labor.
Iustitiae esse Deum fontem quia noverat ipsum,
Ut recte nosset maxima cura fuit.
Iustificaque fide capiens tua munera Christe,
Solius est cuius parta cruore salus.
Vera luce Deum agnovit, precibusque vocavit,
Et rectae fidei congrua vita fuit.
Ipsius hoc tumulo requiescunt molliter ossa,
Vivit, conspectu mens fruiturque Dei.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
