# Epigrammatum libri sex 2.49

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., IN IMAGINEM ILLUSTRISSIMI principis Mauricii Ducis Saxoniae Electoris. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.49

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Et subito casu quae valuere ruunt.
Ut perit in primo Pelides flore iuventae,
Pyrrhus et hoc ipso de genitore creatus,
Ac Asiae domitor Macedum de stirpe creatus,
Et qui Burgundas Carolus auxit opes:
Sic iam Mauricium nimium properantia fata
Saxoniae terris eripuere Ducem.
Qui Gallos Turcosque feros virtute repressit,
Militiae praestans artibus atque togae.
Hic modo cum patriam iustis defenderet armis,
Fudissetque hostes auxiliante Deo.
Fraude globus missus victorem vulnerat, inde
Post pugnam vitae non mora longa fuit.
Commendans animam sed Christo, exordia vitae
Hausit caelestis non dubitante fide.
Est fragilis natura hominum, sed reddere vitae
Gaudia vult Christus non moritura piis.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
