Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., IN EPICEDION Melchioris Acontii de Erasmo Roterodamo scriptum.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis ingrata est hominum natura, nec umquam
Reddere pro meritis, praemia iusta solet.
Nulla tamen laudes aetas abolebit Erasmi,
Non omnino mori gloria vera potest.
Scriptorum utilitas ingens fastidia vincet,
Et mixtae Charites, et nitor atque lepos.
Non aliena augent igitur praeconia famam,
Aeternum peperit nam decus ipse sibi.
Sed tamen est pietas meritis hunc reddere honorem,
Et grata munus voce referre datum.
Hoc animo carmen facundus Acontius edit,
Quo celebrat laudes Roterodame tuas,
Non vena indigna est, quae magnum cantet Erasmum,
Officii laudem sed magis ille petit.