Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., IN IMAGINEM REVERENDI viri Iohannis AepiniDoctoris Theologiae.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.50
Unproofread scanNot analysed yet
Haec est Aepini Doctoris imago Iohannis,
Qui docuit caste dogmata pura Dei.
Saxonicoque pios coetus in litore rexit,
Fulsit et exemplis integra vita bonis.
Urbis ubi Hamburgae stant ardua moenia clarae,
Massiliae veteris quae decus omne tenet.
Et superat meliore bono, quod praebet honestum
Et fidum hospitium maxime Christe tibi.
Inde etiam Aepinus vigilans et pectore firmo,
Errorum fucos depulit atque dolos.
Ergo Deo grates tanto pro munere dico,
Utque regat semper pectora nostra peto.
Et faciat, semper nos unum ut simus in ipso,
Aeterni gnatus quod petit ipse Patris.