# Epigrammatum libri sex 2.51

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., EPIGRAMMA IN HOMERUM ad litterariam iuventutem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.51

Nocturna versate manu, versate diurna,
Maeonii, Iuvenes, utile vatis opus.
Humanae speculum vitae quod dicitur, in quo
Affectus populi cernitis atque Ducum.
Quodque simul monstrat quae sint discrimina morum,
Quae lex distinxit non violanda Dei,
Quae deceant homines, habeant quae facta secundos
Eventus, iuste cuncta regente Deo.
Et quae sint summa cura, studioque cavenda,
Quae sequitur laesi vindicis ira Dei.
Ne dubita, semper delicta atrocia poenas,
Et subitas clades post mala facta sequi.
Hanc quicumque legit doctrinam transferat arte
Ad sese, ut mores hinc regat ipse suos.
Civilis vitae normam viditque docetque,
Quamquam oculis senior captus Homerus erat.
Ah utinam hae Musae canerent non numina falsa,
Unum sed patrem maxime Christe tuum.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
