# Epigrammatum libri sex 2.54

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., Hoc carmen recitatum est, cum crearentur Doctores Medicinae, a puero ut mos est. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.54

Nos quoque Paeonias pueri laudabimus artes,
Quae tristem a nobis possunt arcere senectam:
Nostris ipse choris inventor gaudet Apollo,
Victori pueri gratum Paeana canebant,
Dum Delo veniens stravit Pythona sagittis.
Ardet opes alius Croesi, miratur arenas
Quas Pactole vehis, studioque senescit habendi,
Et misero census augendi pallet amore:
Regum sceptra alii laudant, fascesque superbos,
Infidaeque iuvant miseros suffragia plebis,
Et levis ambitio, perfusaque gloria fuco:
Sunt etiam ventris qui tantum gaudia norunt,
Denique mortales non uno errore tenentur.
Felix ille mihi bona qui meliora secutus
Obscuras rerum causas, viresque latentes,
Caelestes ignes, et conscia sidera fati,
Quaeque parit tellus rerum miracula cernit,
Aeternumque decus virtutis novit, opesque
Extra fortunae positas temeraria iura,
Quique rudes hominum mentes et pectora mulcet
Ingenio, vitaeque modum praescribit, et artes,
Et morbos ratione fugans, infirma tuetur
Corpora, dum vitae fugienti prorogat annos,
Ille mihi solus dicetur iure beatus.
Huc agite hanc palmam iuvenes certare parare,
Asserite has utraque manu non segniter artes,

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
