Latin · Elegiac couplet
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., DE DUABUS THECIS Simonidis.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.56
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne est,
Debita pro meritis gratia nulla redit.
Simonides binas ponebat in aedibus arcas,
Ledaeis carus fratribus ille senex.
Hanc, unde officium facilis promebat egenti,
Et tempestiva forte iuvabat ope.
Quam, postquam multa effudit, nova copia rerum
Accumulata diu non vacuam esse sinit.
Altera facta fuit si gratia forte rediret,
Munera quae grati conderet arca viri.
Sed nihil huc quisquam intulit, arcaque semper inanis,
Officia, indicio, cuncta perire fuit.
Simonides Thecam monstrabat utramque, laborem
Aerave si peteret mutua ferre aliquis.
Et testatus opes se plena effundere Theca,
Pro meritis monuit praemia nulla dari.