# Epigrammatum libri sex 2.61

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., AD EUNDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2.61

Affertur digitis nostris tibi Epistola scripta,
Quam iuveni misit Thais amica suo.
Ista lege tamen capies suavissime Iona,
Ut latia facias Thaida voce loqui.
Forte nefas ducis cum scorto ludere Iona,
Casta quia in templis sacra docere soles.
Crede mihi, illa gregem cum pinxit docta Lycaei,
De parvis atomis qui impia bella movet:
Perstrinxit fucata etiam pietate magistros,
Turpe quibus faciunt vendita sacra lucrum.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
