Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., PROLOGUS IN PHORMIONEM Terentii.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.92
Unproofread scanNot analysed yet
Vobis salutem noster hic optat Chorus,
Qui veste quamvis scenica in theatrum venit
Mentes tamen, moresque castos, et pios
retinet, Deumque vult iocis et seriis
Adesse, quem precamur, ut nos protegat,
Servetque litterariam Rem publicam.
Nam quod didicere fabulas, quas exhibent,
Honesta causa est ut latini copia
Sermonis exhauriatur ex his fontibus.
Huic vos studio favere maxime decet:
Et rebus ipsis utilitas et gratia
Ingens inest, imagines vitae omnium
Pinguntur in Terentii Comoediis,
Quae singulos, qualis deceat moderatio,
Qualisve in actione dignitas, monent.
Leporque mixtus est, salesque candidi.
Qui suavitate orationem condiunt,
Et saepe tecte commonent, quod expedit.
Dixisse quondam fertur Attica civitas,
Natos Menandri Comici lepidos sales
Illa ex salis spuma, Venus qua dicitur
Exorta, primum ex Oceano cum prodiit:
Id praedicari et de Terentii iocis
Quamquam severioribus conceditur.
Nunc Phormionem acturus est noster chorus
Qui praebet in hoc innoxios theatro iocos.
Sed Phormiones sunt opinor plurimi
Alii, suis qui sycophantiis movent,
Vertuntque tota regna, quos coerceat
Deus, piamque Ecclesiae pacem suae
Det sycophantarum peremptis coetibus,
Et omnium incendat regentum pectora,
Ut veritatem traditam divinitus
Et iura, iustitiamque Deo gratam colant.
Sed cesso. Nunc Terentianam fabulam
Audite quaeso cum modestia, ut decet.