Latin · Sapphic stanza
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus., IN PINDARUM.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 2.94
Unproofread scanNot analysed yet
Pindarum quisquis volet explicare,
Ille ceratis ope Daedalea
Nititur pennis, vitreo daturus
Nomina ponto.
Forsan his verbis aliquis monebit,
Ut relinquamus tenebras vetusti
Vatis, ad Dircen sua qui sonabat
Carmina fontem.
Multa sunt quamvis satis involuta,
Delphicae sortes veluti fuerunt:
Sunt tamen rursus quoque planiora
Plurima membra.
Quae canunt Regum memoranda facta
Litteris nullis aliis relata,
Et regunt mores hominum sequaces
Laude bonorum.
Cum Duces Graeci petiere Colchos,
Phasidos ripis legerent ut aurum,
Narrat Alciden agitasse remos
Lege coactum,
Sic docet summis etiam Deorum
Filiis legum patienda vincla:
Legibus vires et opes superbas
Cedere iustum est.
Bella Titanum recitans nefanda,
Arma qui contra superos tulerunt,
Impios fato simili perire
Praemonet omnes.
Ergo virtutis, sapientiaeque
Musa doctrinam quia tradit isto
Pindari scripto, iuvenes modesti hunc
Noscite vatem.