# Epigrammatum libri sex 2

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/2

Sunt homines, humeris quos si quis gestet ad urbem,
Ausoniam, domiti quae caput orbis erat:
Nec tamen ad portam placide deponat eosdem,
Gratia praeteriti nulla laboris erit.
Ingrato cuculus nutricem devorat ore,
Et miserae pietas officiosa nocet.
Hei mihi quam scelus hoc imitantur saepe volucres,
Pectora quis Cygno condidiora putes.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
