Latin
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber Tertius., lines 3.17-3.29
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 3.17-29
Unproofread scanNot analysed yet
Pungit apis puerum Veneris, dum dulcia mella
Furatur, sic sunt dulcia mixta malis.
Cum Sybaris peritura fuit sunt omina visa:
Praecedunt poenas nuntia signa graves.
In medio conspecta foro bilem atque cruorem,
Terribili specie lurida Iuno vomit.
Ipse Neoptolemus telo traiecit acuto
Magnanimum Eurypylum, genuit quem Telephus ingens
Ceteosque olim iuxta prostravit, in arma
Coniugium quos promissum traxisse ferebant.
Ipse quidem cervus pedibus velocibus ipsam
Cum fugit, assequitur, sistitque amplexus amatam.
Senecta non laborat omnibus malis,
Sed gnate, magnam rerum habet experientiam,
Dicendo polleat ut plus iunioribus.
Mulae Asinaeque duos imponit servulus utres
Impletos vino, segnemque ut vidit Asellam
Pondere defessam, vestigia figere tarda,
Multa rogat. Quid cara parens cunctare, gemisque,
Unam ex utre tuo mensuram si mihi reddas,
Duplum oneris tunc ipsa feram, Sed si tibi tradam
Unam mensuram, fient aequalia utrique
Pondera: Mensuras dic docte Geometer istas.
Qui Christum docuit pure, et bona plurima fecit,
Lutheri hac urna molliter ossa cubant.
Multa vorans et multa bibens, mala plurima dicens
Eccius, hac posuit putre cadaver humo.
Quem senior Priamus primus conspexit in armis
Fulgentem veluti Sidus quod Sole relicto
Anteit Autumnum, nocturnosque eminet inter
Ignes, atque suo vincit splendore tenebras,
Formosique tenet nomen Canis Orionis,
Qui febrim et morbos miseris mortalibus affert.
Iungit amor quandoque elementa, et semina rerum,
Dissiliunt odiis eadem certantia rursus,
Sic res gignit amor, sed non durabile quidquam
Nascitur, inque vices mutantur cuncta subinde.
Id est
Venit ad Herculeas quamquam tua fama columnas,
Dum patriam servas inclute Arate tuam:
Nos tamen hanc statuam pro libertate recepta,
Virtutis testem fecimus esse tuae.
Communis tibi cum diis servatoribus esto
Hic honor, in patriam nam pia iura refers.