# Epigrammatum libri sex 3.44

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber Tertius., Iambica ex Antigone Sophoclis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/3.44

Non pectus ullius potest introspici,
Urbis Magistratus priusquam gesserit.
Ego, si quis in gravi periclo civium,
Vere salutarem sciens sententiam,
Eam timore victus occultat tamen,
Hunc iudico civem esse malum ac inutilem,
Et si quis antefert saluti patriae,
Privati amici gratiam atque munera,
Hic omnium est mortalium iniustissimus.
Ergo Deum testem invoco, si patriae
Discrimen impendere videro meae,
Me voce dicturum atque mente libera
Sententiam, verissima quae videbitur.
Nec ullus hostis civitatis publicus,
Privatim amicus esse ducetur mihi.
Sed navis haec quae servet omnes unica
Sit civitas, qua cum vehemur integra,
In ipsa amicos quaerere florente liceat.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
