Latin · Dactylic hexameter
PHILIPPI MELANTHONIS EPIGRAMMATUM Liber Tertius., ARATI CARMEN a Philippo redditum.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 3.53
Unproofread scanNot analysed yet
Mortales nondum deprendimus omnia signa,
Quae Deus impressit naturae conditor arte:
Sed nos multa latent, quae nondum comperit usus,
Quorum aliqua ostendet venturis Iuppiter annis,
Qui genus humanum cum vere diligat, augens
Muneribus variis toto se monstrat in orbe.
Ut quoties oculis incurrunt undique nostris,
Esse Deum doceant vestigia talia, nosque
Esse ipsi curae monitos testentur, et ipsum
Agnoscant nostrae mentes, lucemque sequantur
Iustitiae, quam nostra opifex in pectora sparsit.