Latin
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4
Unproofread scanNot analysed yet
Historiam Herodoto Musae narrasse feruntur,
Qui vincit cunctos rebus, et eloquio.
Tempore Thucydides quamvis est proximus isti,
Et grandi tamquam classica voce sonat:
Sermonis Xenophon tamen hunc dulcedine vincit,
Exemplum Regis pingit et arte boni.
Omnia contigerint cum vitae commoda multis,
Firma valetudo, coniunx iucunda, laresque
Et civilis honor, et pax dulcissima rerum:
Cur tamen humanae mentis furiosa cupido
Appetit immensum semper sine fine modoque,
Aerumnasque volens, fatumque accersit acerbum?
Causa est una, Deum quod rectorem, excutit audax.
Emserus caper est, Fabrum Constantia mittit,
Ille suis fumis uritur, hic scabie.