Latin · Dactylic hexameter
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, EX OPPIANO DE Venatione Pardorum.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.1
Unproofread scanNot analysed yet
Retia nigrantes late cingentia saltus
Acer odoratus venator tendere Pardis
Extimet, et stricto propius contingere ferro.
Tam tristes iras violento in corpore versant,
Infracti ut telis concurrere fortibus ausint.
Saepe etiam superant non aequis viribus hostem,
Dum vafer extremis sese concredidit armis,
Et nimis insano venabula perdidit ictu.
Ergo dolo tantum celeres vincuntur, et ante
Insidiis frenandus erit, qui robore vinci
Nesciat, et vires quem debellare ferocem
Non aliae possunt prudens solertia frangit.
Mirandum Pardis vini fragrantis amorem
Esse senex vario venator comperit usu,
Idcirco observans anima non flante latebras
Illorum, calido perfundit nectare terram
Impiger, et tacito spumantia cymbia gressu
Ordine disponens, hinc atque hinc antra coronat.
Nec mora, laetus odor, vinique nociva cupido
Elicit insanos, et in atra pericula mittit,
Tum vero ingeminant haustus laticemque lyeum
Exsorbent, et Bassaridum trieterica vivunt:
Languida quin etiam furioso corpora cursu,
In venerem solvunt, vino faciente soporem:
Mox citus assurgit venator, et opprimit arte,
Robore quos numquam poterat, praedaque potitur.
Heu mihi quam multos nimia virtute superbos
Invenias Pardis similes, qui nomina factis
Extendunt nitido pulsantes vertice coelum,
Hos tamen infandae vel flamma libidinis urit,
Vel mala luxuries mistoque insania Baccho.
Aspice Pellaeum Pardum, quo pulchrior alter
Non fuit in pulchro quem vicerat orbe nec umquam
Res similes gessit quisquam brevioribus annis.
Confectos aetate senes bellique labore
Consiliis vicit cunctos, in flore iuventae.
Ergo illi nocuere nihil nec tela nec hostes,
Sed foeda ebrietas et desidiosa voluptas.
Qui sapis, invictaeque decus servare laboras
Virtutis, semper fuge desidis otia vitae.
Ac memor esto, DEUM, cum sit castissimus idem,
plectere pollutos et tandem extollere castos.