Latin
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, CHILIANO GOLDSTEIN Iohannes Sturmius Wormatiae.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.26
Unproofread scanNot analysed yet
Ornatissime Chiliane, quaeris
Quid mi triste fuit per hosce menses?
Per quos iustitium videtur esse:
Indignorque fremoque, quod Cochleus,
Et Sorbonicus, et niger Pelargus,
Cumque his Nausca, et Eccius Sophistae,
Pars ignobilis undecim virorum,
Regnant, et retinent suos patronos,
Et frontem feriunt, nihilque cedunt.
Hoc mi triste fuit videre monstrum.
Rursus quid recreavit ac refecit,
Audi, dum metuunt, nimisque agendo
Tam multas sibi gratias prehensant,
Avertuntque bonos, nihilque praestant,
Nos dum nil sumus, et iacemus omnes:
Victrix causa Dei manet, iacetque
Monstrum …