Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, DE THEBE SAXONICA, Anno 1541. In reditu ex itinere Wormatiensi.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.30
Unproofread scanNot analysed yet
Parva iacet Thebe mediis in saltibus amnis,
Hic ubi Mysorum Mulda pererrat agros,
Parva sit ista licet, Thebis certare vetustis
Multiplici poterit commoditate tamen.
Cadmeas olim fratrum discordia Thebas
Exitio, et regni dira cupido dedit:
Hic non ambitio civilia commovet arma,
Ingentes tantum quae comitatur opes.
Tuta sine invidia paupertas degit amatque
Leges, ac aequo vivere iure docet.
At luxu periit Thebe altera, proximo Nilo,
Pernicies morum quae gravis esse solet.
Sed labor hic cogit frugales esse colonos,
Et desunt vitiis hoc alimenta loco.
Non tamen hic victum prorsus negat invida terra,
Labraca cum percis et tibi Mulda dabit.
Adde Evangelii lucem, quae his fulget in oris,
Hoc nullum poterit grandius esse bonum.
Felix cui dederit mediocria commoda vitae
Ipse Dei gnatus, notitiamque sui.