# Epigrammatum libri sex 4.4

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, FRANCISCOVINARIENSI Anno 1535.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/4.4

Cur te delectant aulae Francisce venena,
Et capiunt animam non bona vera tuum?
Quid titulos ambis, et falsos quaeris honores,
Tincta venenato fercula melle petens?
Dii tibi monstrarunt faciles bona vera, sed ars est
Haec novisse, modo his legitimoque frui.
Suaviolum roseis quod fert tibi casta labellis,
Cum pariter coniunx pectus et ora premit.
Omnibus hoc unum regnis, ac omnibus aulis,
Atque opibus regum si sapis anteferes.
Has tibi delicias tristis male condiet aula,
Ingentes curas quae sine fine parit.
Omnia Plutonis quae regia fertur habere,
Supplicia infelix afferet aula tibi.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
