Latin
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, Prooemium Depositoris Witebergensis, ut vocant, in ritu initiationis novorum
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
Salvete spectatores humanissimi,
Quibus est vetusti causa ritus cognita,
Et quos honesta ratio movit officii
Ut huc accederetis, non ineptias
Ut hasce nostras cerneretis. Sed quia
Vos iuniorum studia decet cognoscere,
Quorum exploratio sit in his spectaculis:
Moremque fuisse Athenis similem legimus
Qui nominatur Graecavoce …,
Novosque multa monetis hic Scholasticos,
Et vota pro discentibus facitis pia.
Quod ergo adestis hic, debetur gratia
Vobis, et ut patienter hos breves iocos
Nunc audiatis, peto, non Momi scommata,
Non affero convicia huc scurrilia.