Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, EPITAPHIUM D. CASPARIS Lindeman.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.47
Unproofread scanNot analysed yet
Hic sita Lindemani sunt frigida Casparis ossa,
Qui Medica clarus Doctor in arte fuit.
Et quoniam insigni doctrinae adiunxerat usum,
Saxonici Medicum contigit esse Ducis.
Tantum illi peperere decus moresque fidesque,
Egregia quantum laudis ab arte tulit.
Quare perpetuum tali ratione favorem,
Iudicio meruit Principis ille boni.
Pectore non ficto numen caeleste colebat,
Te fontem medicae Christe professus opis.
Ergo animae ipsius concedas maxime Christe,
In gremio ut vivat non moritura tuo.