Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, EPITAPHIUM DOMINAE Margaritae Ducissae Saxoniae.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.55
Unproofread scanNot analysed yet
Saxoniae domino sata Margarita Ioanne,
Hoc tumulo placida morte soluta iacet.
Vix dum puberibus tria lustra peregerat annis,
Hanc ubi supremo fata tulere die.
Cum vernaret adhuc primisque accresceret annis,
Prima Dei verbum noscere cura fuit.
Hinc teneros vitam duxit sine labe per annos,
Et generi mores grande fuere decus.
Nondum connubium norat taedasque iugales,
Sed tantum Christo cura placere fuit.
Huic igitur sanctis quae moribus ipsa petebat,
Caelestis vitae gaudia Christe dato.