# Epigrammatum libri sex 4.72

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, EPITAPHIUM ELISABETHAE coniugis I. Agricolae Islebii in urbe Arctoa.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/4.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/4.72

Clarus in hac Evangelium docet urbe Iohannes,
Cui patria Islebii nomen habere dedit.
Texit in hoc tumulo dilectae hic coniugis ossa,
Sincera coluit quae pietate Deum.
Ac veluti nomen retulit, quod mater habebas
Baptistae felix Elisabetha tuum.
Sic imitata fidem, sic mores casta secuta est,
Et mens ipsius templum erat, estque Dei.
Iustifica se Christe fide tibi tradidit, et te
Pro nobis statuit … dedisse patri.
Hac erecta fide tibi paruit alme creator,
Totius et vitae, lex tua, norma fuit.
Semper et aerumnas victrix quas pertulit inter
Laeta Deo laudes obtulit atque preces.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
