# Epigrammatum libri sex 4.90

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, AD INCLUTUM DOMINUM Ludovicum comitem ab Eberstein, et Dominum in Neugarten et. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/4.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/4.90

Hoc Encaenia laeta mense nono
In pulchris Solymis agi quotannis
Mos est traditus, ut memor triumphi
Esset posteritas, Phalange caesa
Quo … dira Macabaeus
Delens, restituit pios honores,
Quos verus Deus unicus creator
Humani generis, docet, probatque,
Qui se voce sua, datoque gnato,
Ostendit, vetuitque lege, fingi
Cultus esse alios Dei, Deosque
Huic vero Solymi Deo potenti
Hoc pro munere gratias agebant,
Hunc verum esse Deum Sione tota.
Hunc servare suos pie canebant,
Orabantque suam tegi Siona.
Nos Encaenia nostra cum vetustis
Grati nunc celebremus, atque nobis
Luce Evangelii recens reducta
Ex templis simulacra mentibusque
Pellentes reverenter invocemus
Aeternumque Deum, Deique gnatum,
Et quos voce sua docet, probatque
Constanter, tribuamus ipsi honores,
Custodemque sui sciamus esse
Coetus hunc Dominum … parenti
Aeterni … sibi cruentum
Qui circumdedit, esset ut redemptor
Humani generis potensque Siloh.
Hunc, ut protegat et Siona nostram,
Votis assiduis precamur omnes.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
