Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI PHILIPPI MELANTHONIS Liber Quartus, nunc primum, ? CXII. Beatus vir qui timet Dominum et cetera
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 4.93
Unproofread scanNot analysed yet
Felix ille Deum metuit qui pectore toto,
Et non fucata religione colit.
Et qui divinae legi parere studebit,
Et cui deliciae sunt bona iussa Dei.
Fluctibus in mediis servabitur ille, paternas
Implebitque sua posteritate domos.
Et quamquam variis iactetur saepe periclis,
Attamenhunc summus servat alitque pater.
Huius conatus facilis fortuna fovebit,
Provehet et dextro numine cuncta Deus.
Illius aestivae superabunt horrea messes,
Et fruges amplo foenore reddet ager.
Hunc pater ancipiti servabit tempore, iusta
Causa patrocinio vincet ubique Dei.
Non deerunt umquam dubiis solacia rebus,
Quae faciunt pectus firmius esse viro.
Lumina ceu tenebris apparet clara remotis,
Sic tristi inveniet tempore laetus opem.
Vir bonus afflicto facilis succurrit amico
Et quacumque potest sedulitate iuvat.
Aeraque non aegre dat mutua ferre petenti,
Ac opibus large subvenit ille suis.
Nec sibi divitias per fraudem aut quaerit honores,
Nec cuiquam iniustas inicit ille manus.
Si quando exitium fortuna inimica minatur,
Illius semper vult meminisse Deus.
Et quia se curae esse Deo confidere novit,
Non huic incutiet nuntia famae metum.
Mens immota velut magno cum robore quercus,
Constat, et in Domino, spemque animumque locat.
Sed qui contemnit caelestia iussa, peribit,
Nam subito veniet magna ruina malis.
Vir quoque multa pius confert in pauperis usum.
Et fiet miseris portus et aura viris.
Ille potest semper dubiis succurrere rebus,
Isque malis victus cedere nescit homo.
Impius usque licet caelestia numina culpet,
Dicat et iratus iurgia multa Deo.
Non impune diu tamen hoc erit, impia tandem
Turba graves poenas suppliciumque luet.