# Epigrammatum libri sex 5.2

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, SENTENTIAE Salomonis ex primo capite.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5.2

Pauca ego sum vobis morum praecepta daturus,
Spiritus e caelo prodidit illa Dei.
Et qua sit Deus exponam pietate colendus,
Et probet erga homines qualia facta Deus,
Sed qui non metuit caelestia numina vere,
Ridebit monitus impius ille meos.
Est vere metuisse Deum sapientia prima,
Hunc metue evenient cuncta secunda tibi.
Deinde patrem colito, monitusque audito paternos,
Et facias matris iussa verenda tuae.
Namque probos pueros velut ornant torque parentes,
Sic illos cumulat summus honore pater.
Principio hoc etiam est aetas incauta monenda,
Praeceptum trado non leve, iussa Dei.
Parva pii pars sunt hominum, pars maxima contra
Quam numquam possis enumerare, mali.
Rem quibus atque decus scelere est cumulare, voluptas,
Non illos terret vindicis ira Dei.
Et plerumque malis fortuna indulget amica,
Non favet illa diu, sed favet illa tamen.
Ergo ne numero iuvenis moveare caveto,
Ut quae turba probet tu facienda putes.
Non habet impietas successus credite longos,
Iustaque pro factis poena venire solet.
Hei mihi cur parent tam pauci vera monenti,
Nec tangunt monitus ferrea corda mei?
Verum haec destituet cum vos fortuna vicissim,
Non tanget summum vestra querela patrem.
Ne dubitate venit pro factis poena luenda,
Iusta Dei vanas non habet ira minas.
Sed quia paulisper fortuna secunda malorum est,
Et tristi vultu respicit illa pios.
Falleris et regere haec nullum mortalia numen
Credis, et impune cuncta licere tibi.
His fortuna nihil mea qui praecepta sequuntur,
Vel cum conatur laedere, saeva nocet.

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
