Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, ECLIPSIS LUNAE ANNO 1533: die 4 Augusti.
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.32
Unproofread scanNot analysed yet
Nox ubi roriferas terris induxerit umbras,
Actus et his fuerit Sole cadente dies.
Insectura teget ferrugine Delia vultus,
Aethereo fratris lumina cassa sui.
Ac velut aeternas factura tenebras
Incutiet pavidis mentibus ipsa metum.
Fallor? an irati portendit numinis iram?
Ne superum vanas esse putate minas,
Non magis his annis metuendum vidimus ullum
Prodigium, veri sidera si quid habent.
Infaustus tenebras spectat Saturnus ab ortu,
Et tacita populos fraude movere parat.
Saevus ab Euronoto Mavors te Cynthia terret,
Iniustisque armis impia regna petit.
Pene fuit similis fatali Eclipsis in anno,
Quo misera cecidit rustica caede cohors,
Nos igitur moniti signis orare iubemur,
Fiat ut irati mitior ira Dei.