Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera, DE ILLUSTRISSIMO PRINCIPe ac Domino D. Iohanne Friderico Duce Saxoniae Electore
Melanchthon, Epigrammatum libri sex 5.35
Unproofread scanNot analysed yet
Saxonici Ducis haec celebrati Herois imago est,
Cui clarum nomen Ian Fridericus erat.
Qui pia doctrina curavit semina spargi,
Qua videt Arctoum Saxonis ora latus.
Iustificaque fide capiens tua munera Christe
Sincera coluit cum pietate Deum.
Sic etiam patriam iusto moderamine rexit,
Exemplum ut possit Principis esse boni.
Et quamquam bello cessit ubi Carole moto,
Induerat pietas attamen arma Duci,
Ergo Deus praesens eventus leniit ipsi,
Ac inter texit mille pericla virum.
Maioremque tulit fidei constantia laudem,
Quam poterat victrix dextera ferre Ducis.
Ut Daniel captus patriae plus profuit exul,
Quam si gessisset bella cruenta domi,
Hic etiam postquam Christi bonitate reductus
Ad patriae rediit lumina sacra suae.
Voce sua pacis fuit autor, debita tantis
Pro meritus ipsi gratia semper erit.
At nunc ornatus patriae caelestis honore,
Colloqui fruitur maxime Christe tuo.
Summe Deus tu das solus felicia regna,
Saxonicos igitur protege quaeso Duces.