# Epigrammatum libri sex 5

Melanchthon, Epigrammatum libri sex, EPIGRAMMATUM REVERENDI VIRI Philippi Melanthonis Liber Quintus, studio et opera. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/epigrammatum-libri-sex/5

Dextra tenet gladium, servat manus altera libram
Signa decent Reges scilicet illa bonos.
Illa quidem intentat sceleratis civibus arma,
Et terret stricto dextra mucrone malos.
Expendit iusto prius haec examine causas,
Quam nudata sinat colla ferire rei.
Irrita crede mihi non sunt praesagia Vatum,
Nec dubias fati cernimus esse minas.
Quare cum prosit casus praescire futuros,
Haec legito et monitis afficiare Dei.
Qui sapit ille animum fortunae praeparat omni,
Praevisumque potest arte levare malum.
Sidera dum claro spectas labentia caelo,
Et signas oculis lumina nota tuis.
Vere aliquam mentem rebus quae cuncta gubernat,
Et quae nostra videt facta, praeesse scias.
Mane vehit supra terram tibi Cosmicus ortus
Sidera, sed Phoebi lumine tecta latent.
Mane dat Heliacus quaedam subvecta videre
Astra, sed Achronicus nocte videnda trahit.
Haec tibi Milichi prognostica dono, precorque
Mitiget ut vobis aspera fata Deus.
Eidem, ut locum de fato in Physicis
non fatis commode scriptum
remittat.
Quas dedimus chartas de fato quaeso remitte,
Non scriptas fato docte Iacobe bono.
Ad limam revocanda mihi sunt ista, sed opto
Ut fiant operi mollia fata meo.
Mitte mihi Physicen, aliud nil scribere possum,
Tu lucet errorem mentis id esse putes.
Non me delirum dici credique verebor,
Democriti similis forsitan error erat.
Et velut Hippocrates curari hoc noluit arte,
Hunc demi morbum sic ego nolo mihi,

---

Melanchthon, Epigrammatum libri sex. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/melanchthonepigrammata_1.xml.
